SELECTI Dii

SELECTI Dii
SELECTI Dii
et SELECTI simpliciter vocabantur a Romanis Dii octo, XII. Consentibus seu praecipuis, (quibus velut Consiliariis Iuppiter in rebus maximis agendis uti credebatur, quorumque imagines auratae apud Forum stabant) additi, propter maiores in mundo administrationes, vel quod magnis Populis innotuissent, maiorque illis cultus exhiberetur. Hi una cum Consentibus dicti videntur Dii genitales Ausonio, cum in Periocha Aen. l. 4. ait,
Iuppiter interea cum Diis gentialibus una
Concilium cogit Superûm de rebus Achivis.
Ubi cum quidam Deos Indigetes intellectos velint, monet Vossius, Iovem non tam Indigites in Concilium vocare, quam Consentes et Selectos, de Theolog. Gentil. l. 1. c. 12. Iidem Maiorum Gentium, aut Caelestes Dii appellati. Sunt et Semideis, Semonibus, minorumque Gentium Diis oppositi. Fuêre autem Dii Genius. Ianus, Saturnus, Liber, Orcus seu Pluto, Sol, Luna ac Tellus: de quibus omnibus accurate agit Voss. de Theol. Gent. l. 1. c. 18. Vide quoque in hoc Opere quemque suô locô, ut et aliquid voce Sidera. Sed et Selecti memorantur Plinto l. 33. c. 2. Decuriae quoque ipsae pluribus di scretae nominibus fuêre, Tribunorum aeris et Selectorum, et Iudicum: Iudices videl. ex ordine Equestri, de quibus vide Hadr. Turnebum Adversar. l. 29. c. 16. et Iac. Raevardum Protribunal. c. 11. 19. et 20. uti de alia vocis notione supra, Nongenti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Dii — (lat.), Götter; in der römischen Mythologie Dii magni (gewöhnlich falsch D. majorum gentium), die oberen Götter, die Consentes (s.d.) mit den Selecti; Dii minores (fälschlich D. minorum gentium), die vergötterten Menschen, so v.w. Indigetes, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dii magni —    • Dii magni,          minores, indigĕtes, selecti, semōnes peregrini, см. Consentes dii …   Реальный словарь классических древностей

  • Consentes Dii —    • Consentes Dii          назывались 12 греческих богов, которые составляли совет Юпитера и поддерживали существующий мировой порядок, 6 мужского и 6 женского пола: Iuppiter, Neptunus, Vulcanus, Apollo, Mercurius, Mars, Iuno, Minerva, Ceres,… …   Реальный словарь классических древностей

  • Consentes dii — Consentes dii, in der etruskischen Mythologie so v. w. Complices dii (s.d.), od. von diesen verschieden diejenigen 12 obersten Götter, 6 männliche u. 6 weibliche, welche die gegenwärtige Weltordnung leiteten u. den menschlichen Angelegenheiten… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Select — (v. lat.), auserwählt, erlesen. Selecta (nämlich Classis) auf manchen Gelehrtenschulen die oberste Klasse, in welcher die Schüler zur Universität vorbereitet werden. Selecti, in Rom die Richter in den Quaestiones perpetuae (s.d.) unter dem Prätor …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Römische Mythologie — Römische Mythologie. Die Religion der alten Römer war nicht zu allen Zeiten dieselbe. In den ältesten Zeiten war sie sehr einfach; für die wenigen Götter, welche man durch einfache Symbole bezeichnete, gab es weder Bilder noch Tempel. Janus war… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • List of Roman deities — Ancient Roman religion Marcus Aurelius (head covered) sacrificing at the Temple of Jupiter …   Wikipedia

  • Glossary of ancient Roman religion — This is an incomplete list, which may never be able to satisfy particular standards for completeness. You can help by expanding it with reliably sourced entries. Ancient Roman religion …   Wikipedia

  • INDIGETES — Dii antiquis vocati, quod nullius rei indigeant, vel Dii ex hominibus facti: Heroes, ut Hercules, Romulus, Caesar, etc. Alii Indigetes fuisse volunt, quos indigetari, i. e. vocare, et nuncupare fas esset, atque hos Deos fuisse, in quorum custodia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONSENTES — Dii dicti sunt, quasi in eo quod gerendum est, Consentientes. A Cicerone aliô nomine Dii maiorum gentium dicti. Cur autem Diis hisce a Consentiendo nomen inditum sit, docet hic locus Martiani Capellae, l. 1. Ac. mox Iovis scribae praecipitur pro… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”